Ezra 1

BEDA in Esdram, tom. 2. Sicut Cyrus destructo Chaldaeorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, praedicat. etc. BEDA ubi supra. Domus vel templum Dei in Scripturis sanctis, etc., usque ad et pariter in futuro dedicationis illius solemnia exspectent. ID., ibid. Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera. ID., ibid. Qui peccant vel saecularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad coelestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras aeternorum amore transcendant, et aedificent domum Deo in Judaea, in confessione scilicet suae iniquitatis et divinae miserationis, praeparent corda sua quae Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur. BEDA., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad unde Joannes: etc. III Joan. 8. etc. Qui temporalibus abundant, non solum pauperibus Christi necessaria debent ministrare, sed et bona quae possunt pro se libenter operari, ut utroque commodo in templo Dei quod est Ecclesia, partem mereantur habere. BEDA, ibid. Cyrus omnia praecepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et aedificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatae misericordiae particeps esse meruit. ID., ibid. Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis aedificare. Scribae docti in regno coelorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant. ID., ibid. Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quae sunt in aeternae pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuae remunerationis exspectare. Manus aedificantium socii, qui aedificare nequeunt datis pecuniis adjuvant cum saeculares praedicatoribus liberos suos vel familiam Domino educandam committunt, ut quod per se nequeunt, per eos qui possunt, Domino suae devotionis munus offerant. BED., ibid. Id est, tardioribus, etc., usque ad et quasi suppellex varia ad aedificandam domum Domini principibus patrum tribuantur. ID., ibid. Diversa vasorum species, etc., usque ad in libro aeternae memoriae scriptam continet in quorum figura apte subditur: etc. . ID., ibid. Quia novit Dominus numerum electorum, etc., usque ad ut priusquam poeniteant, perennem rapiantur ad poenam. . .
Copyright information for VulgGlossa